Latin
1.1.36 to 1.1.39
Seneca Maior, Controversiae 1.1.36-39
Not analysed yet
LATRO illas quaestiones fecit: divisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. (an possit) abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit, quod fecit lege cogente. hoc in has quaestiones divisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat, qui non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. etiamsi filius erat, an quisquis patrem non alu(er)it puniatur, tamquam aeger, vinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an (in) hoc accipere potuerit. an abdicari debeat, per hoc quaesit: an, etiamsi ille indignus fuit, qui aleretur, hic tamen recte fecerit, qui aluit. deinde, an dignus fuerit, qui aleretur. [14] Novi declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaoestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est; adiecit quaestionem [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam adoptatus, (possit) ob id vitium, quod, antequam adoptaretur, notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicavit sic: licuit mihi alere etiam te vetante; deinde, non licuit non alere. in priore parte hoc vindicavit, non posse filium ob id abdicari, quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid, si flere me vetes, cum vidi hominem calamitosum? quid, si vetes propter aliquod honestum factum periclitanti succurrere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamvis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaveri (inicere). iniquum est conlapsis manum non porrigere; commune hoc ius generis humani est. Nemo invidiosum ius postulat, quo alteri profuturus est. [15] LATRO illud vehementer pressit: non feci ratione, adfectu victus sum: cum vidissem patrem egentem, mens non constitit mihi; quid vetueris, nescio. hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem, esse tamen potentius quam ullam quaestionem.