# Controversiae 1.1.40-46

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.40 to 1.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.40

FVSCVS ARELLIVS pater hoc movit in ultimo tamquam quaestionem: putavi te, quamvis vetares, nihilominus velle ali fratrem; eo vultu vetabas aut mihi ita videbaris. CESTIVS audacius: non fuit contentus dicere 'putavi velle te'; adiecit: 'voluisti et hodieque vis', et sub hac figura dixit omnia, propter quae velle deberet: 'quare ergo abdicas? puto, indignaris praereptum tibi officium.' [16] LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset, sed quo glorietur. non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit: non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt. alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: movit, inquit, me natura, movit pietas, movit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo varietas. stare ante oculos Fortuna videbatur et dicere: 'talia his fiunt qui suos non alunt.' [17] ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater nec summis(sis) verbis locutus est, non rogavit, sed, quomodo agendum esset cum filio, alere me iussit. recitavit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putavi. et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui sed quantum vetanti subripere potui. BLANDVS colore diverso: venit subito deformis squalore, lacrimis. o graves, Fortuna, vices tuae! ille dives modo, superbus, rogavit alimenta, rogavit filium suum, rogavit abdicatum suum. interrogas, quam diu rogaverit? ne di istud nefas patiantur, ut diu rogaverit; diutius tamen quam tu. Quaeritis, quid fecerim? quod solebam. [18] SILO POMPEIVS hoc colore: movit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego vero non expectavi verba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem. dedi alimenta: hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare visus sum.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
