# Controversiae 1.1.6-7

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.6 to 1.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.6

[8] Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis, nec in unius honestae rei labore vigilatur: somnus laguorque ac somno et languore turpior malarum rerum indus tria invasit animos; cantandi salta ndique obscena studia effeminatos tenent; [et] capillum frangere et ad muliebres blan ditias extenuare vocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se excolere mu nditiis nostrorum adulescentium specimen est. [9] quis aequalium vestrorum quid dicam satis i ngeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir est? emolliti enervesque quod nati sunt inviti m anent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. in hos ne dii tantum mali ut cadat el oquentia; quam non mirarer, nisi animos, in quos se conferret, eligeret. erratis, opti mi iuvenes, nisi illam vocem non M. Catonis sed oraculi creditis; quid enim est oraculum? ne mpe voluntas divina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet sed co nvicium faceret? ille ergo vir quid ait? 'orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' [10] ite nunc et in is tis vulsis atque epolitis et nusquam nisi in libidine viris quaerite oratores. merito talia habe nt exempla qualia ingenia. quis est qui memo riae studeat? quis est qui non dico magnis viribus sed suis placeat? sententias a disertissimis viris factas facile in tanta hominum desidia pro suis dicu nt et sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non possunt, violare non desinunt. Eo libentius qu od exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis viris facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim pertineant, populo dedicabo. [11] ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus oblivi o imminet, nisi aliquid, quo memoria eorum producatur, posteris traditur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum extant aut, quod peius est, falsi. itaque, ne aut igno ti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
