# Controversiae 1.1.67-73

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.67 to 1.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.67

[4] MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque vestrae velim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. quis credat? inter haec sacerdos quaeritur! at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis vestrae summa notitia est quod prostitit, summa virtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos, in qua sperari meretrix potest: aliis oculis virginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. 'Virgo sum,' inquit 'interroga, si dubitas, archipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus virginitati pepercerit.' non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. in auctione nemo voluit liceri, ut enotuit servisse piratis. non videbatur iste virginis vultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia. [5] ARELLI FVSCI patris. +neme tue puellam pudicam+ es, sed sic te viro lauda, non templo. Meretrix vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, venientem recepisti: cetera, etiamsi in communi loco essem, tamen potius (ne)scirem. POMPEI SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem corporis motum confingitur. avertite aures, petiturae sacerdotium, dum reliqua narro. Nihil ad vos deferam dubium, nihil audietis, nisi quod vicina civitas vidit. Tu sacerdos? quid, si tantum capta, quid, si (tantum) prostituta, quid, si tantum homicida, quid, si tantum rea fuisses? [6] ROMANI HISPONIS. Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum viro, quem in illa volutatione necesse est prius super te fuisse? Aiebat leno merito occisum militem plus ausum quam in prosti(tu)tam licebat. Exorasti populum? numquid et lenonem, numquid et piratam illum, quem non poteras occidere? ARGENTARI. 'Armatum' inquit 'occidi': quid inermes? gloriatur homicidio eius, quem nescio an sero occiderit. [7] CESTI PII narratio. Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit sed eiectum est: tempus erat nos sortiri; urna purgata est. Stetisti, puella, in lupanari: iam te ut nemo violaverit, locus ipse violavit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea veste quam leno dederat. nomen tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti, et manus, quae dis datura erat sacra, capturas tulit. Cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetrares, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur. Coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrent(em) tibi meretricem summovisset. [8] Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se vincula et catenas, gravia captis onera, a stupris removere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera virginem stuprare innocentia est? sed lupanar excepit: omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo, ut +iudicet+, venit. at omnes favere fabulis tuis, at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inventus est, qui fortunae tuae vellet inludere? Ergo tu, cum tam innocens quam dicis vixeris, ista passa es (et) credis deos esse? 'nihil' inquit 'passa sum': hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es; discede, (immo) nimium nota es.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
