# Controversiae 1.1.74-75

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.74 to 1.1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.74

[9] P. ASPRENATIS. Contradico non (odio, non) inimicitiis [cuiquam] impulsus. quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam (cum ea) esse possunt, quam nemo civium suorum norat, antequam prostitit? movet me respectus omnium virginum, de quibus gravis hodie fertur sententia, si in civitate nulla inveniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inviolatam servaverunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? iacuisti in piratico myoparone, contrecta(ta) es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. an melius pirata servavit quam pater? Conversata es cruentis et humano sanguine delibutis; inde est profecto, quod potes hominem occidere. [10] Proclama ingenuam esse te: quid expectas, dum in lupanar veneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conservarum osculis inquinatur, inter ebriorum convivarum iocos iactatur modo in puerilem, modo in muliebrem habitum composita; istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla satis pudica est, de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti servisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem [ex] pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Convenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem novam. Illud certe fateberis: pudicitia tua precaria est. Tot intraverunt cellam tuam gladiatores, tot (petulantes) iuvenes, tot ebrii; et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse, illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo. [11] IVNI GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas (nisi integrae) non sanctitatis tantum sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in vitam: vide, quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis: inter sicarios, inter homicidas in illis myoparonis angustiis posita es. viderimus, quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. Certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, favetis illi, ut quam primum mutet servitutem (sacerdotio). Sic istam servaverunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent vendituri. *** stare in illo ordine, ex eadem vesci mensa, in eo loco vivere, in quo etiamsi non patiaris stuprum, videas. [12] Aliquis fortasse inventus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos, quibus vel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod illibatam virginitatem decerpunt? servavit te leno, quam prostiturus erat in libidinem populi? ita est: sic leno tamquam nos: 'castam [tam] e castis'. 'Omnes' inquit 'exorabam': si quis dubitabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. Haesisti in complexu: osculo pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia impudice rogasti. Quid faciam mulieri in(ter) crimina sua delitescenti? cum dico: 'vim passa es', 'occidi' inquit; cum dico: 'hominem occidisti', 'inferebat' inquit 'vim mihi': sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
