# Controversiae 1.1.76-78

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.76 to 1.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.76

[13] Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, (an) tamen sacerdotio indigna sit. an lege prohibeatur, in haec duo divisit: an casta sit, an pura sit. an casta sit, in haec divisit: utrum castitas tantum ad virginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum aestimationem: puta enim virginem quidem esse te sed contrectatam oculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum viris tamen volutatam: es casta talis, qualis videri potest cui lex nocere vult matrem quoque incestam? etiamsi ad virginitatem tantum refertur castitas, an haec virgo sit. [14] aiebat Apolladoreis quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controversiam huic suspicioni; non enim ponit ut adhuc virginem, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. illud adiciebat: denique, etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse virginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest, an virgo sit. an pura sit, in haec divisit: an, etiamsi merito occidit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde, an merito occiderit hominem innocentem, uti corpore prostituto volentem: absoluta est; ostendit non puram se esse sed tutam. an idonea sit, in tractationes quas quisque vult dividit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut veniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, (ut) occidere hominem cogeretur, ut causam diceret. [15] CESTIVS etiam altius petit et obiecit, quod tam vilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur, ut, quotiens possumus, de omnibus legis verbis controversiam faciamus, illam quaestionem movit: 'casta e castis': lex, inquit, 'e castis' cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert sed ad omnes, quibus conversata est virgo; non enim adicit 'e castis parentibus', sed 'e castis' cum dicit, vult illos, a quibus venit virgo, castos esse. intellego, inquit, sub hoc verbo multa: 'castis' cum dicit, (intellego castis) penatibus; tu ex incestis venis. intellego castis disciplinis: tu ex obscenissimis venis; quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. idem et in illa parte fecit, 'pura e puris'.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
