# Controversiae 1.1.79-86

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.79 to 1.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.79

[16] HISPO ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negavit puram esse, non ad animum hoc referens sed ad corpus: tractavit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBVCIVS figura divisit controversiam, dixit enim: putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego. et sic causam contra singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic divisit: probabo indignam sacerdotio, primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus, an pudica sit; novissime, quia non sit pudica. [17] FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: voluerunt di immortales in hac puella vires suas ostendere, ut appareret, quam nulla vis humana divinae resisteret maies(tati). putaverunt posse miraculo esse in captiva libertatem, in prostituta pudicitiam, in accusata innocentiam. LATRO dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse altius quiddam superbiusque vultu ipso praeferentem, hanc adiecit sententiam, quam solebat mirari. Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a sacerdote discesserint. [18] ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et violenti animi venit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non violaret castitatem (sed) vindicaret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: 'non est, quod audeas laedere pudicitiam, quam homines servant, dii expectant.' ridenti et in perniciem ruenti suam 'en' inquit 'arma, quae nescis te ferre pro pudicitia', et raptum gladium in pectus stupratoris mersit. hoc factum eius ne lateret, iisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inventus est, qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. nemo credebat occisum virum a femina, iuvenem a puella, armatum ab inermi; maior res videbatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta. [19] CESTIVS timuit se in narrationem demittere; sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari, pudicitiam, innocentiam, felicitatem: quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam: licet isti obiciant fuisse illam captivam, lenoni postea servisse, causam novissime dixisse; inter tot pericula non servassent illam dii nisi sibi.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
