# Controversiae 1.1.8-10

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.8 to 1.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.8

Omnes autem magni i n eloquentia nominis excepto Cicerone videor audisse. ne Ciceronem quidem aetas mihi eripu erat sed bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum pervagabatur, intra coloniam meam me continuit; alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamare, po tui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et , quod vulgo aliquando dici solet sed in illo proprie debet, potui vivam vocem audire. [12] Declamabat au tem Cicero non quales nunc controversias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebantur , quas thesis vocabant. hoc enim genus materiae, quo nos exercemur, adeo novum est, ut nomen quo que eius novum sit. controversias nos dicimus: Cicero causas vocabat. hoc vero alterum nomem Gra ecum quidem, sed in Latinum ita translatum, ut pro Latino sit, ' scholastica', controversia multo rece ntius est, sicut ipsa 'declamatio' apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Calvum inveniri potest, qui declamationem (a dictione) distinguit; ait enim declamare iam se non mediocriter, dicere bene; alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum verae actionis. modo nomen hoc prodiit, nam et studium ipsum nuper celebrari coepit. ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam. [13] In aliis autem an beneficium vobis daturus sim, nescio; in uno accipio: Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia [sua] dignius. nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. in utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studium sciebat nec repetere. [14] cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat. rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat. cum vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac montibus natos homines illos agrestis laboris patientia et venandi sollertia provocabat et in tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem, ut vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis viribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse desidia videretur. [15] omnibus quidem prodest subinde animum relaxare � excitatur enim otio vigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur � nulli tamen intermissio manifestius proderat: quotiens ex intervallo surrexerat, multo acrius violentiusque dicebat; exultabat enim novato atque integro robore et tantum a se exprimabat, quantum concupierat. nesciebat dispensare vires suas sed immoderati adversus se imperii fuit, ideoque studium eius prohibere debebat, quia regi non poterat. itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassittudinem, quae non minor est quam corporis sed occultior.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
