# Controversiae 1.1.87-90

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.87 to 1.1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.87

ARGENTATIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum esse intra verba, antequam vim adferret. [20] SILO POMPEIVS hac figura narravit: eam vobis sacerdotem promitto, quam incestam nulla facere possit fortuna. potest aliquam servitus cogere: servit et barbaris et piratis, inviolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in vitia saeculi prava consuetudo et iam matronarum vul(ga)tum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari; et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso, leno illam prostituit: populus adoravit; nemo non plus ad servandam pudicitiam contulit quam quod ad violandam attulerat. multum potest ad certum quoque pudici animi propositum hostis gladio: non succumbet, immo, si opus fuerit, pudicitiam vindicabit. incredibilem videor in puella rem promittere; iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio reppulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse vobis dubitatio, quae ventura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra, iam iudicatum est. [21] TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse, negabat illum suis cecidisse manibus: 'altior' inquit 'humana visa est circa me species eminere et puellares lacertos supra virile robur attollere.' quicumque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo voluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: vobis pudicitiam dedicat, quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis; (ex sententiis) apparet, quas praeposui. dicendum est in puellam vehementer, non sordide nec obscene; sordide, ut BASSVS IVLIVS, qui dixit: extra portam hanc virginem! et: ostende istam aeruginosam manum; (ut) VIBIVS RVFVS, qui dixit: redolet adhuc fuliginem fornicis; obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor, qui dixit: unde scimus, an cum venientibus pro virginitate alio libidinis genere deciderit? [22] hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controversiam de illa, quae egit cum viro malae tractationis, quod virgo esset, et damnavit; postea petit sacerdotium: novimus, inquit, istam maritorum abstinentiam, qui, etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt. audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed venustissimus, qui nullius umquam impunitam stultitiam transire passus est: statim Ovidianum illud 'inepta loci', et ille excidit nec ultra dixit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
