# Controversiae 1.1.96-101

Seneca Maior, Controversiae, 1.1.96 to 1.1.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/1.1.96

[3] ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur. quid times propitios deos? 'Erat' inquit 'praeruptus locus et immensae altitudinis (tristis aspectus)': decebat, ubi incestam lex mori voluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro gravius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera. [et immensae altitudinis tristis aspectus] electus (is) potissimum locus, ne damnati saepius deiciantur. FVLVI SPARSI. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est. [4] IVLI BASSI. Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa rupe Vestam nominaverit; tamen ab ipso supplicio in templum usque revoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reverti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiluit! Hoc potius venit, ubi damnatur, quam illo, ubi absolvitur. ALBVCI SILI. Si quis (ad)huc dubitabat de deiecta, veniat et sibi ipse credat: haec impudentia virginis est? in urbe tam beata cum tot superfiuant virgines, cum tot principum filiae sint, postulat, ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. 'Quare ergo, si incesta sum, vivo?' nescio; hoc unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas, [et] ut id saxum absolvat, quod tantum damnatas accipit. [5] ARGENTARI narratio. Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probavero? nempe ut de saxo deicienda videatur; iam visa est. non imitabor istius impudentiam, ut repetendo iudicium, quod factum est, improbasse videar. quod exigebatur probavi, quod iudicastis exsequor. CORNELI HISPANI. Deos deasque invoco, quos priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam tardissime pereat! 'Invocavi' inquit 'numina': quid invocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte, quantum sacerdos peccaverit, quae nec absolvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti aut nos sacerdotem. Erras, (si) satis ad sacerdotium putas penire non posse.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
