Latin
10.1.1 to 10.1.4
Seneca Maior, Controversiae 10.1.1-4
Not analysed yet
Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem [1] Quod ultra mihi molesti sitis, non est: interrogate, si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. fatebor vobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui velut optimam vitae meae partem mihi reducturus, deinde me iam pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite vel adactum iure iurando, quo adfirmem dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi. [2] Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. non novi quemquam, cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe, dum amicitur, discebat. deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire; vires suas noverat: nihil erat illo venustius, nihil paratius. genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. [3] sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavia Scaurus sed quantum desereret. pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. orationes septem edidit, quae deinde (ex) senatus consulto combustae sunt. bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. declamantem audivimus, et novissume quidem M. Lepido, ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.