# Controversiae 10.1.11-14

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.11 to 10.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.11

SPARSVS autem dicebat valenter sed dure. ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. utebatur suis verbis, Latronis sententiis. [12] cum BASSO certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius, quam ubi scholasticus forum, quod non novit, imitatur. amabam itaque CAPITONEM, cuius declamatio est de Popillio, quae +misero+ Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus, quae bene illi cesserunt, nulli non post primum tetradeum praeferendus. [13] Primum tetradeum quod faciam, quaeritis? Latronis, Fusci [cesti], Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma, reliquos ut vobis videbitur componite; ego vobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum vobis ad satietatem vestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos, quos non nostis, ex sinu proferre; quibus, quominus ad famam pervenirent, non ingenium defuit sed locus. [14] bene declamavit GAVIVS SILO, cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: numquam audivi patrem familiae disertiorem. erat, qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS, cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest. [15] sed Turrinus pater [et clodius] multum viribus dempserat, dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat. tantum tamen superfuit illi virium, quantum valeret, etiam cum aberrasset: sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos; eos non posse nisi actione adprobari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim se et suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere. multa se non persuadere iudici sed auferre. [16] Turrinus contra nihil probare nisi tutum, non quia imbecillus erat sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius. et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut, si quid illi defuerit, scias loco defuisse.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
