# Controversiae 10.1.124-127

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.124 to 10.1.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.124

[13] Deinde, an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit; expositi in nullo numero sunt, servi sunt. hoc educatori visum est. denique, si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt. rei publicae quidem laesae non potest agi eorum nomine, qui extra rem publicam sunt. non potest pro omnibus agi, pro quibus singulis non potest. [14] Scio quosdam putare quaestionem esse, an possit a privato homine laedi res publica. SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit, et illam recipiet, an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur, an res publica laesa sit, totiens reus in(ter) argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, [ab] a sene. GALLIO fecit et illam quaestionem, an in expositis laedi possit res publica. non potest, inquit, res publica laedi [possit] (nisi) in aliqua sui parte. haec nulla rei publicae pars est: non in censu illos invenies, non in testamentis. sed haec quoque in illam incurrit, an res publica laesa sit. dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis, quos non habebat. [15] Pro illo, qui debilitabat expositos, pauci admodum dixerunt. dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos, qui iam relicti sine spe vix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur, si vita servaretur: faciant invidiam, (dicant) alicui oculos desse, alicui manus; dicant illos per hunc tam misere vivere, dum fateantur per hunc vivere. Gallio illud quoque in argumentis temptavit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae, ut possit videri etiam profuisse: pauciores erunt qui exponant filios.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
