# Controversiae 10.1.128-130

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.128 to 10.1.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.128

[16] TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt. aliqui etiam vernulas aut omine infausto editos aut corpore invalidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes, quae cuique possent miserabiliores esse, manu abstulit. stipem rogant et unius misericordia vivunt, omnium aluntur. 'at res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles versari.' age, non pudet vos ex hoc producere contubernio reum, (a) quo dicatis laesam rem publicam? et sic descendit ad argumenta, ut diceret: quomodo hic potuit laedere? [17] SILO POMPEIVS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse; voluisse vitam dare sed non potuisse alere. itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENVS tam diserte declamavit partem eius, qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi viri velut ad experimentum suarum virium dixerint. illum autem locum vehementissime dixit: vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos faciat! principes, inquit, viri contra naturam divitias suas exercent: castratorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. [18] curare vobis in mentem venit, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur. non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis, quod iuvenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. in mentem vobis venit misereri horum, quod membra non habeant; quid(ni) illorum, quod habent? et hoc genere insectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
