Latin
10.1.131 to 10.1.138
Seneca Maior, Controversiae 10.1.131-138
Not analysed yet
Celebris haec apud Graecos controversia est. multa ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt nec ipsis. [19] dixit GLYCON: CHAI TOUTOUS TROFAS AITEIS, OUS ME TREFEIN ASEBES ESTIN; Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit, quibus crudelis est qui negat? Circa hunc sensum est et ille a QVINTILIANO dictus: nescio, utrumne vos miseriores dicam, quod alimenta accipitis, an huic quod datis. accipitis enim, quia debiles estis, (datis) ei, per quem debiles estis. ADAEVS rhetor: CHLAIOUSAI METERES ERANIZON, EI MEN EMOS, LEGOUSAI TON EMON, EI DE ALLOTRIOS, INA CHAI TON EMON ALLOI. [20] Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic, ut putem illos non mutuatos esse +arti+ hanc sententiam sed imitatos. BLANDVS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit (et) exposuit. o [te] quam misera cogitatio porrigentis est: 'hic fortasse meus est'! MOSCHVS dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIVS FVSCVS dixit: alit rogata filium mater, misera, si scit suum esse, misera, si nescit. ARTEMON dixit: TA MEN TON ALLON EUROSTA. PLEI, GEORGEI. TA D' EMETERA ANAPERA. TREFEI AR(A) TON OLOCHLERON. [21] hanc sententiam LATRO PORCIVS virilius dixit, qui non potest (de) furto suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incurvatos, alios reptantes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? DAMAS SCOMBROS dixit: PALAI MEN ECHTHETOIS CHINDUNOS EN TO RIFENAI, NUN DE TO TRAFENAI. hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.