# Controversiae 10.1.139-147

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.139 to 10.1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.139

[22] GLYCON corruptam dixit sententiam: CHROUSATO TIS TEN THURAN TON ECHONTON, (INA) PROSAGAGE TIS. et illam: AGE, SU DE CHLAIE, SU DE THRENEI. O CHACHON SUMFONION. Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. Et LICINIVS NEPOS: ut solvendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est! [23] Illud SPARSVS dixit, quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti. ita enim hic potest videri laesisse rem publicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici (quam) membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne, quod bene dici potest, commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis [non] minus habere, licentiae (non) minus. [24] LABIENI sententiam separavi, quia locuti de illa homines erant: sed(et) ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: 'tu hodie minus attulisti; cedo lora. gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus rettulisses, si sic rogasses.' dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possint: aliquis ex illis damnatum istum videat, aliquis audiat. GLYCON dixit: AUT(E) MONE TOIS TALAIPOROIS CHARA CHATALELEIPTAI. [25] P. VINICIVS, summus amator Ovidi, hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captivos (tuos). IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius videbatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. ASPRENAS dixit, cum induxisset stipem porrigentem mendico: 'o (in)felicem patrem!' et hoc qui dicit, ipse fortassis pater est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
