Latin
10.1.15 to 10.1.19
Seneca Maior, Controversiae 10.1.15-19
Not analysed yet
Inde filius quoque eius, id est meus �numquam enim illum a vobis distinxi �habet in dicendo conservatam paternam diligentiam, qua vires ingenii sui ex industria retundit. hoc et in ipso genere vitae sequitur ad summa evasurus iuvenis, nisi modicis contentus esset; et ideo dignus est, cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas. 1. INIVRIARVM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus (in)spoliatus inventus est. adulescens sordidatus divitem sequebatur. dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: 'accusabo, cum potero' et nihilominus sordidatus divitem sequebatur. cum peteret honores dives, repulsus accusat iniuriarum pauperem. [1] VIBI GALLI. Gratias ago diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non ambulabis', inquit, 'eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones: 'quare iste honores illo vivo numquam petit?' Ego vero omnes [quero omnes] (precor,) ut me in inquisitionem paternae mortis adiuvent. et ad tua genua, dives, venissem, nisi timerem, ne invidiam tibi fieri diceres. et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri, quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Vt iste ait, 'causam meam populo probavi'.