# Controversiae 10.1.153-158

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.153 to 10.1.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.153

[4] CESTI PII. 'Emi' inquit; immo, si Atheniensis es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis vota suscepimus; (ita per te vota) solventur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam vendidit. Producitur nobilis senex longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoveri sibi catenas vidit, 'supervacuae sunt' inquit; 'si ad alium dominum pervenissem, Athenas fugerem'. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris. [5] TRIARI. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem viderat, sciebat emptorem: miserebantur omnes. Te fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Atheniensem vidisset emptorem. (Promethea torsisse ferunt Iovem,) quod ego fabulosum esse non dubito; sed utrum vult Parrhasius eligat: parum pie aut infamavit Iovem aut imitatus est. Clamabat iste: 'nondum satis tristis es, nondum satis, (in)quam, adiecisti ad priorem vultum.' talis in auctione Philippus? [6] MVSAE. Narraturus sum Olynthi senis ignes, verbera, tormenta; aliquis nunc me queri de Philippo putat? dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est; si nobis, iratum vicit Philippum. Pinge Philippum cru(re) debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot damna a dis immortalibus tortum. CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe (consumptus) tormentis immoritur. Parrhasi, quid agis? non servas propositum: hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove. [7] ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis dividentem. pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit; utique felicior est quisquis Macedoni servit. [8] FVLVI SPARSI. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror, quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses, ne quis Atheniensis emeret! Non vidit Phidias Iovem, fecit tamen velut tonantem, nec stetit ante oculos eius Minerva; dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus, si bellum volueris pingere? diversas virorum statuemus acies et in mutua vulnera armabimus manus; victos sequentur victores, revertentur cruenti. ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est. [9] Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem servum, ut eodem tempore (et) exem(plum) sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut videntem aut expectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: 'non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.' Inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat an ille saeviat: 'torque, verbera, ure!' sic iste carnifex colores temperat. [10] Quid ais? parum tristis videtur quem Philippus vendidit, emit Parrhasius? 'Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic vultus esse debuit lacerati, hic morientis.'

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
