# Controversiae 10.1.159-162

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.159 to 10.1.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.159

PORCI LATRONIS. Si videtur tibi, istis muneribus aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius servit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicumque Philippum non viderat, pacem putabat. 'Alliga' inquit; aiebat: 'solutus apud Philippum fui.' [11] ALBVCI SILI. Expecta, dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore fecit. Philippus quoque vendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti vultus, habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Quam diligenter causam agit! ut Philippus Olynthio *** non est, ego pecuniam perdidi. redi ad auctorem.' Propter homines Prometheus distortus, propter [me] Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: 'liceat Olynthios vivere'; Parrhasius aliter rogandus: 'Olynthiis mori l(ic)eat'. 'Tristem volo facere': nemo faciet, si Philippus non fecit. [12] Hanc controversiam magna pars declamatorum sic dixit, ut (non) controversiam divideret sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant. in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. obiciunt, quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Minervae posuerit. si Parrhasius responsurus non est, satis bene dividunt. nihil est autem turpius quam aut eam controversiam declamare, in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere, si responderi potest. [13] GALLIO fere similem divisionem in Parrhasio habuit ei, quam habuerat in illa controversia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo, qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. divisit autem sic: an laesa sit res publica. quid perdidit? inquit; nihil. nondum de iure controversiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum rei publicae laesae, si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. 'at vero opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.' numquam unius facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari illo modo possit. [14] 'laesa est' inquit 'res publica'; [laesae] non, ut existimo. aliquis Olynthio depositum negaverit: videbitur [non] hominem, (non) rem publicam laesisse. [Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo Athenienses.] 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti'; laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt; qui diruunt templa, non qui ornant. peccaverunt ergo et sacerdotes, qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
