Latin
10.1.163 to 10.1.166
Seneca Maior, Controversiae 10.1.163-166
Not analysed yet
[15] Deinde, an ob id accusari possit laesae (rei publicae), quod illi facere licuit. ea lege persequere, quae non licent. dicis mihi: 'hoc facere non oportet'; huic rei aestimatio immensa est, itaque nulla vindicta est; et id tantum punitur, quod non licet. satis abundeque (est), si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa divi(di)tur: an Olynthius apud Atheniensem, etiam antequam fieret decretum, servus (esse non potuerit. servus,) inquit, est meus, quem ego belli iure (possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure) vobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium vestrum in antiquos fines redigitur. quidquid est, bello partum [et] est. contra ait: ille servos alii emptori potest esse, Atheniensi non. [16] quid enim, si Atheniensem a Philippo emisses? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. ut scias, inquit, servos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et cives (es)se: quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde, an decreto hoc non contineatur, ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. hoc censuimus, Olynthios cives nostros esse; ita et ille civis noster fuit. non, inquit, nam decretum in futurum factum est, non in praeteritum. vis hoc scire [vis]? num quis, qui Olynthium servum habuit, accusabitur, quod civem in sua servitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria servilium officiorum ministeria percussit aut ce(ci)dit, iniuriarum accusabitur? atqui, quantum ad ius attinet, nihil interest, occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut (et) occidere. [17] (LATRO) a parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum. si verum, inquit, vultis, non occidit illum sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. in argumentis dixit, quan(tum) semper artibus licuisset: medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi, ut nervorum articulorumque positio cognosci possit.