# Controversiae 10.1.167-174

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.167 to 10.1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.167

ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem, nec aliter illum Philippus vendidisset, nisi putasset illi poenam esse vivere. [18] SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim videri elegisse vilissimum et maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat emptum quidem illum in alios usus sed, cum deficeret et mori vellet, in id, quod unum ex cadavere artifex poterat, impensum. GALLIO ad neutrum se alligavit nec dixit, quo animo emisset. +gallionis+ color intolerabilis est: dixit enim senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi licet fingere, non video, quare non [ex] eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse. [19] HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusavit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum vulgaria iura noverat, [si] in servum nihil non domino licere, pictori nihil (non) pingere, mancipium suum operi suo impendit. 'non omnia' inquit 'narras: Olynthius fuit ille qui perit.' quid autem ad rem pertinet, cuius nationis servos fuerit? 'audes' inquit 'servum dicere Olynthium?' etiam, post bellum et ante decretum. alioqui quod vos illis beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putaverunt pro Parrhasio dicere; omnes illum accusaverunt. in eosdem sensus incurrerunt. [20] GLYCON dixit: PUR CHAI ANTHROPOS, PROMETHEU, TA SA SE DORA BASANIZEI. TRIARIVS hoc ex aliqua parte, cum subriperet, inflexit. hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi videri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt, qui detracto verbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius autem sic vertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. [21] Sed et Graeci illam subrupuerunt: EVCTEMON, qui dixit: PROMETHEU, EPI SE TIS PUR CHAI ANTHROPON; sanius quam Glycon ADAEVS: PROMETHEU, SE TIS GRAFON ANTHROPON AFANIZEI. DAMAS corruptissime: DICHAIOS, PROMETHEU. DIA TI GAR PUR ECHLEPTES ANTHROPO; CRATON furiosissime, qui dixit: PROMETHEU, NUN EDEI SE PUR CHLEPSAI. hic est Craton, venustissimus homo et [pro homo et] professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum, in quo viginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: E PROSTHES, FESIN, E AFEL', INA ME ATTICHON E. hic Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: OS BAUNO MOI CHRE; et (cum) commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti, quare non conplecteretur tanti viri gratiam: ELIOU CHAIONTOS LUCHNON OUCH APTO. [22] saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat � puto, quia diu non fuerat. ex captivo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam Caesaris +felix+ usque eo utram(que) fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret; disertus homo et dicax, a quo multa improbe sed venuste dicta.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
