# Controversiae 10.1.175-187

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.175 to 10.1.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.175

[23] Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium revertor. NICETES dixit: EI PURI (CHAI) SIDERO ZOGRAFOUNTAI, TIN(I) TURANNOUNTAI; HISPO ROMANIVS dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? SPARSI sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: et ubicumque sanguine opus est, humano utitur. dixit enim quod fieri non potest. Illum locum omnes temptaverunt: quid, si volueris bellum pingere, quid, si incendium, quid, si parricidium? e Graecis DORION furiose dixit: TIS OIDIPOUS ESTAI, TIS ATREUS; OU GRAPSEIS GAR, AN ME MUTHOUS IDES ZONTAS. sed nihil est, quod minus ferri possit (quam) quod a METRODORO dictum est: [24] ME MOI TROADAS MEDE NIOBEN. EPITHES TO PUR. OUPO MOI TON PROMETHEA APEDOCHEN. Triarius dixit: nondum dignum irato Iove gemuisti. HATERIVS dixit sanius: nondum vultus ad fabulam convenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, vivat qui tortus est. Sed si vultis, audire supra quod non possit procedere insania: LICINIVS NEPOS ait: si vultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat. [25] Non minus stulte AEMILIANVS quidam, Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus, dixit: APOCHTEINATE PARRASION, ME THELESAS GRAFEIN EKS UMON ARCHETUPON EURE. PAVSANIAS dixit: DIA SE, PARRASIE, DEI TOUS ECHPOREUOMENOUS TOU NAOU AFAGNISASTHAI. OTHO pater, cum (pro) Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, volui pingere iratum proditori suo Iovem. GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? [26] LATRONIS illa celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam verbis dixit in descriptione tormentorum: 'Parrhasi, morior!' sic tene! hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: APISTOS E UPEROPSIA. PROS TO ARESCHON EIDOS EBOA. MENE. [27] SPYRIDION honeste Romanos fecit; multo enim vehementius insanit quam nostri phrenetici. voluit videri volturios ad tabulam Parrhasi advolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus: traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uvam tenentem, et cum tanta esset similitudo uvae ut etiam (aves advolantes temptarent iniuriam) facere operi, quendam ex spect(at)oribus dixisse aves male existimare de tabula; non fuisse enim advolaturas, (si) puer similis esset. Zeuxin aiunt oblevisse uvam et servasse id, quod melius erat in tabula, non quod similius. [28] Spyridion aeque familiariter in templum volturios subire putavit quam passeres aut columbas; dixit enim: SARCHOFAGA SOU G' E GRAFE EPATA ZOA.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
