# Controversiae 10.1.20-25

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.20 to 10.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.20

[2] IVLI BASSI. Quando autem istis divitibus non sordidati sumus? 'Accusa' inquit: pauper divitem, lugens candidatum ego accusem? ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius vocavit: 'reum' inquit 'me perage, perora'. quis haec loquentem auderet accusare? 'Cur me' inquit 'sequeris?' quasi aliud iter pauperes, aliud divites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem; et fortasse iam inveni. Cum subito pater meus in media civitate � quid me intueris? quid observas, quid dicam? � subductus est. [3] ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu non est fortunae meae; ista divites possunt. satis est, si vivimus. Cum (in)spoliatum cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor, nescio; quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. 'Quare' inquit 'me sequeris per publicum?' facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus. MOSCHI. 'Accusa' inquit; ubi est, qui primo coeperat [acceperat]? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. 'Quare' inquit 'me reum non facis?' qui(a) accusatorem me non times. Mortuo patre � timeo [mi] enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet [et], si dixero 'occiso'. Occisus est pater meus; a quo, si permittitis, nescio. [4] IVNI GALLIONIS. 'Sordidatus es', inquit 'fles'; quid aliud facere possum filius occisi pauperis? pater meus in media civitate salvis legibus occisus est: quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi invenero, cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc vocem meam. adhuc nescio; delibero interim et illam induo vestem, quam patri meo reliquit percussor. 'Cur me sequeris?' magistratus post terga sua non summovent. [5] FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? 'Cur non agis?' quia vis tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
