# Controversiae 10.1.210-213

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.210 to 10.1.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.210

Pars altera. Mores tuos patri debes approbare, non patris regere. Multa debes dementiae signa colligere. non potes patrem propter verba damnare. Animadvertit Manlius in filium et in victorem quidem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros: vide, an sub his exemplis liceat patri fortius tantum loqui. Contumaciter rogavit et quemadmodum periit. Nihil agnovi filiae, nihil victae. Non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc irascitur fratri? Cur me solum rogat, cum duobus satisfacere debeat? 'Victor' inquit 'cito exoratus est'; facilius est ignoscere bello quam parricidio. Etiam morte patri quaesivit invidiam. Perisse propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit, propter quem mori posset? Mendici debilitati 4. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Quidam expositos educebat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae rei publicae. Factum est, ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti crudelitas eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est, ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Novum monstrum: integer alitur, debiles alunt. 'Perissent' inquit; ita non infelicius supersunt? 'Perissent' inquit; interroga patres, utrum maluerint. Quanti ex his viri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor; ex hac fortuna (origo) Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscisa est illi lingua; et est rogandi genus rogare non posse. miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negavimus, quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum, tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Exsurgite, miseri, et hodie primum vobis rogate. 'Tibi' inquit 'cotidiana captura non constat. apparet te nondum satis miserum videri.' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. non est, qui rogare nesciat: solet etiam docere. Non habes tot membra, quot debes. Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet, ne filio neget. Effecisti, ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
