# Controversiae 10.1.214-217

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.214 to 10.1.217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.214

Pars altera. 'Debilitasti' inquit; plus illis patres nocuerunt. Quid videtur lanista, qui iuvenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae rei publicae? quid leno, qui stuprum pati cogit invitas nec rem publicam laedit? ego reum non laudari desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, vita reddita est. Rei publicae laesae non potest agi eorum nomine, qui sunt extra rem publicam. Egens homo et qui ne me quidem alere nedum alios possem, sustuli relictos, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si vita servaretur: faciant invidiam, dicant illos per me tam misere vivere, dum fateantur per me vivere. Vnius misericordia vivunt, omnium aluntur. Mirum est vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos agat. civitatis istius principes divitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. curatis, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur; non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuvenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt. Parrhas(ius) et Prometheus 5. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos Olynthios venderet, emit unum senem. Athenas perduxit, deinde torsit. ad exemplar torti Promethea pinxit. Olynthius in tormentis periit. ille in templo Minervae tabulam posuit. accusatur laesae rei publicae. Senex abstractus a liberis super exustae patriae cinerem stetit. ad figurandum Promethea satis tristis est. Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem. Vltima Olynthii deprecatio fuit: 'redde me Philippo'. 'Servus' inquit 'meus fuit'; putes Philippum loqui. aedem Minervae sic fugimus tamquam castra Macedonum. 'Parum' inquit 'tristis est'; aliquis Olynthius parum tristis est? vis, Parrhasi, tristem videre? duc illum ad Olynthum iacentem. scis certe, quam tristem emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. 'torqueatur'; hoc nec sub Philippo. 'moriatur'; hoc nec sub Iove. Sic iste hospitalis Olynthio fuit? Hoc Promethea est facere, non pingere. 'Emi' inquit; immo, si Atheniensis es, redemisti. In isto templo (pro) Olynthiis vota suscepimus. Ille carnifex Graeciae istum tamen non amplius quam vendidit. Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset. Quemcumque praeco flentem viderat, agnoscebat emptorem. Vereor, ne quis, cum audierit Olynthii verbera, tormenta, ignes, queri me de Philippo putet. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est; si nobis, iratum vicit Philippum. Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove. Miserrime senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror, quod ullum. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus. Dubium est, inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeviat. Producitur respiciens patriam senex; placuit Parrhasio vultus infelix: Olynthius aliquid habuit Promethei simile etiam ante tormenta. Ignis, tormenta, ferrum; officina haec pictoris an Philippi est?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
