# Controversiae 10.1.218-223

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.218 to 10.1.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.218

Pars altera. Numquam unius malo publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari tormentis captivi possit. 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti'; laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt. Peccaverunt ergo recipiendo tabulam etiam sacerdotes. cur tamen [cur] non reciperent? deorum crimina in templis picta sunt. Multum semper artibus licuit: medici, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera hominum resciderunt. Fur accusator proditionis 6. INIVRIARVM SIT ACTIO. FVR CONTIONE PROHIBEATVR. Quidam, cum divitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium, in quo missae erant ab hostibus litterae, sustulit. damnatus est dives. cum contionari vellet accusator, a magistratu prohibitus agit iniuriarum. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil magis fur timui, quam ne dominus furtum nollet agnoscere. Ruentem civitatis statum unius parietis ruina suspendit. Profiteor indicium: furti mei civitas conscia est. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Quod qui perdidit, supplicium tulit, praemium qui subripuit? cui magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et dominus? Mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene furto evertuntur urbes, quanto melius liberantur! In forum veni, narravi nocturnam expeditionem meam. convenerant omnes tamquam ad contionem. Cur me summoves ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant? O furtum in contione narrandum! Proditoris vigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligaverat somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem. Diruere mihi videbar hostium muros. Furtum vocas, quo nihil melius anno tuo factum est? Nemo fur rem publicam cogitat. Nihil non licet pro re publica facere. Pars altera. Quale illud, di, spectaculum fuit! composuerat inter se fortuna rei publicae furem et proditorem. Vt vidit inutile furtum suum, prodidit, ut vobis venderet quod nulli poterat. Tam callidus fur, ut etiam proditori posset imponere. Consilium videri volt infelicitatem furti sui. Lex, quae nocturnum furem occidi quoquo modo iubet, non de damnato tantum sed de fure loquitur; odit hoc vitium, nec immerito: non multum abest a proditore. Sustulit non quod elegit sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit. Vno tempore et proditorem nobis ostendit et furem, qui divitem compilare quam damnare mallet. Effregit domum suspensa manu; elucet illum non tunc primum fecisse. Sustulit non quod voluit sed quod potuit. Bono exemplo damnatus est proditor, malo inventus.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
