# Controversiae 10.1.26-29

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.26 to 10.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.26

ARGENTARI. Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. CLODI TVRRINI patris. 'Quare' inquit 'sordes sumpsisti?' quid ergo? [non] ne lugebo quidem quem vindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo. [6] PORCI LATRONIS. Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. 'Accusa' inquit 'me'; unde tam securus es? invenisse videris, quis alius occiderit. Non erat praeda, quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, et plerum(que) omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos, ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem: si pauper accusandi divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est! [7] Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, ut ne ipse quidem negat, dives fuit, et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam [a] reo. crescere deinde in dies odium alterius impotentia, alterius libertate. dives nihil aliud quam nos pauperes aestimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. quis de nostra interim morte cogitaverit, nescio; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus paupertatem totam regiam suam effundit: 'cur me non accusas, non postulas?' vix temperabat, quin diceret: 'quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curavi eum, qui tantum mecum litigaverat?' [8] Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument. inter civilia certamina tantum in ultionem satis est, quantum quisque ad male dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audivit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! in Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen componeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis, qui licentia carminis tres auratos currus contemneret! M. Brutus atrocissima eum eloquentia lacerat, cum quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait. atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit, ne esset reus, ut etiam disertus esse curaverit. solus hic est in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
