# Controversiae 10.1.30-33

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.30 to 10.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.30

[9] LATRO sic divisit: an in re iniuria sit. nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; (nonne omnes lugentes? te secutus sum;) quam multi faciunt! omnia iniuriae genera comprehensa sic: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores non licet. (Hoc loco SCAVRVS dixit: nova formula iniuriarum componitur: 'quod ille contra bonos mores (tac)uit'.) etiamsi in re iniuria est, an, si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit. deinde, an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem, an, quod licet cuique facere si facit, iniuria(ru)m non teneatur. licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet vestem quam velis sumere. nihil, inquit, licet in alienam invidiam facere. sordidatus es: non queror, sed si sordes tuae invidiam mihi concitant, queror. [10] De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. cum praeter haec nihil sit, LATRO volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas, propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. hoc est autem medium illud genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit. [11] ALBVCIVS nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: committit, inquit, iniuriam, si quem non postulavit accusat. 'quare' inquit 'sequeris me?' ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in (hoc) habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam vindicatae mortis: tu solus potes, si voles, invenire, quis occiderit, tu accusare. 'at me quidam propter hoc suspectum habent'. potes discutere istam suspicionem: quaere, quis fecerit. 'ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere', cum dixissem: 'accusa me', non negasti te accusaturum sed respondisti: 'accusabo, cum potero.' ignosce mihi; non magis quemquam adhuc accusare possum quam absolvere. quaero, quis fecerit. 'haec levia argumenta sunt.' vana sunt quae alios tangunt, quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est? non est, quare accusem; est, quare suspicer.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
