Latin
10.1.34 to 10.1.39
Seneca Maior, Controversiae 10.1.34-39
Not analysed yet
[12] RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum; lugeo; sequor te; ut tutior sim. timeo nescioquem illum, qui patrem meum occidit. scio me, quamdiu tecum fuero, perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. MOSCHI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inveniam, quis fecerit. hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico imputare; ad divitem veniet. multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat, quis tam potens alius est? vestem sine dubio ille nescioquis percussor concupierat. dicet aliquis: 'quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est?' non; ideo non accuso. [13] HISPO ROMANIVS palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed vires, et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controversia dixit: 'quare me sequeris per publicum?' facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives [ex] eandem terram calcavimus! consectari autem solebat res sordidas et inveniebat, qui illas unice suspicerent. memini illum declamantem [declarasse] controversiam de lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit, ne in lupanar accederent, et foveam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. audit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum, quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses. [14] (Idem LATRONIS illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, (quae) summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura dividunt. et illam: produc iam sacerdotes tuas. et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar de(di)catum est.) ipse autem laudabat haec utique (quae) adaequaret, nam in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuvenes propter dipondios tuos?