# Controversiae 10.1.5-6

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.5 to 10.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.5

[4] De T. LABIENO interrogatis. declamavit non quidem populo sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus pervenerat quam volentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. magna autem debet esse eloquentia, quae invitis placeat, et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet, quae inter obstantia erumpat! nemo erat, qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret. [5] color orationis antiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabie(nu)s vocaretur. animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri comburerentur. res nova et inusitata, supplicium de studiis sumi. [6] bono hercules publico ista in poenas ingeni versa crudelitas post Ciceronem inventa est. quid enim futurum fuit, si triumviris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani et mala exempla in caput invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit supplicio saepe imitat(ur) suo. quae vos, dementissimi homines, tanta vecordia agitat? parum videlicet in poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet ipsos nova, quibus pereatis, et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenite, quemadmodum reducatis ad [eadem rem] corporis mala. [7] facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta et quam non contenta cetera materia saevitia est! di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt, quo ingenia desierant! eius, qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat, postea viventis adhuc scripta combusta sunt, iam non malo exemplo, quia suo.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
