# Controversiae 10.1.61-64

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.61 to 10.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.61

[14] TVRRINVS hoc colore usus est: volui, inquit, cedere, sed erant, qui dicerent non licere: hoc enim modo nobis legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: 'non licet inter se cedere fortibus. non ipsorum tantum causa agitur sed publica. omnium interest scire, quis sit fortissimus.' his vocibus hominum mis(sus) sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret victoria. quid putatis me dicturum? fortiorem me visum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare vicerim, quaeritis? visum est ad ruborem totius iuventutis pertinere neminem pugnasse fortius quam senem. et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi. [15] ALBVCIVS hoc colore narravit: nolui, inquit, videri per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse; non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius rettuli. visus sum propter hoc ipsum praemio dignus. [16] SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: 'avom fortem virum habuisti; vide, ut sis fortior.' Processi tecum in aciem, nec illic *** ubi redimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes viros recognoscere. O quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iuvenilem! contendere me vetabat imperio, iubebat exemplo. ventum est in iudicium: omnium, quas ego novi, res invidiosissima quaerebatur de patre meo, utrum fortior esset an felicior. [17] MOSCHVS hoc colore narravit: (erant, qui) accederent et dicerent: 'roga patrem tuum, cedat tibi. non est utile rei publicae excitari hostium animos. excitabuntur, si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem.' illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, venire in iudicium. in quo quid habet (quod queratur pater, nescio, nisi quod) ego iudicatus sum iuvenior.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
