# Controversiae 10.1.65-76

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.65 to 10.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.65

MENTO dixit: timeo, ne ob hoc ipsum patri vilior fiam, (quod seni cessero. iam) ergo sciamus, quam gloriosus sit. [18] TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio volui tibi cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse; et cessi: defunctorie causam meam egi +set notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat+ NICETES in hac controversia dixit: EI O PAPPOS UPO TES FUSEOS APODOTHEIS [EMEIS] EMIN PARESTE TO TOTE DICHASTERIO, OUCH AN EIPEN. TIS NU MOI EMERE EDE, THEOI FILOI; E MALA CHAIRO. (UIOS TH' UIO)NOS T' ARETES PERI DERIN ECHOUSIN; et: POLLON D' OGE PATROS AMEINON. [19] SCAVRVS hunc sensum aliter dixit: o si avos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret [et] discordiam nostram! clamasset mihi: 'non est, quod cedas; ipse mihi numquam cessit.' LABIENVS partem patris declamavit et dixit: quod etiam desertoribus licet, nolo habitare cum adversario meo. non capit idem contubernium fortem virum et victum. 'statuam' inquit 'tibi posui'; immo, ne possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam in aes incidisti. 3. DEMENTIAE SIT ACTIO. Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis et occiso marito venit ad patrem. non recepta in domum dixit: 'quemadmodum tibi vis satisfaciam?' ille respondit: 'morere!' suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae. [1] PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne victor quidem voluit; excusavit victos, quin restituit. 'Quoniam reposcis vitam quam dedisti, accipe.' Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. MOSCHI. Inquinasti filiae sanguine penates � quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit. hoc ille propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. 'Quemadmodum tibi vis satisfaciam?' hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. Quam periculose istum offendo, qui, simul irasci coepit, nescit ignoscere!

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
