# Controversiae 10.1.7-10

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.7 to 10.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.7

Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit sed in monumenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet, ne ignis, qui nomini suo subiectus erat, corpori negaretur. non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit. [8] Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec, quae transeo, post mortem meam legentur. quanta in illis libertas fuit, quam etiam Labienus extimuit! Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore, quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum uri oportet, qui illos edidici. monstrabo bellum vobis libellum, quem a Gallione vestro petatis: recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis. [9] Puto, iam nihil, quod interrogetis, restat. MVSA rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis. omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de sparsionibus 'odoratos imbres' et in cultum virid(ar)ium 'caelatas silvas' et 'in picturam nemora surgentia'? aut illud, quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum vos me illo perduxissetis: quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. quaere nunc, cur subito moriamur: mortibus vivimus. [10] non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? nec sum ex iudicibus severissimis, qui omnia ad exactam regulam redigam. multa donanda ingenis puto, sed donanda vitia, non portenta sunt. si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non [plura] (multa) videantur; (plura) vos subiciatis. MOSCHVS non incommode dixit sed ipse sibi nocuit, nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutavit: poteram, inquit, dicere: ave, Mosche. ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas nulli non impressit aliquid, quod effugere non posset. [11] ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen imposuit; ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, (declamatore subtili sed arido,) habenti: tu potes controversiam intellegere, qui non intellegis te laterem lavare?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
