# Controversiae 10.1.77-83

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.77 to 10.1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.77

[2] CLODI TVRRINI patris. 'Morere!' Quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum patrem venis. in quas potes te compone blanditias, roga, deprecare. si nihil proficies, habes, quemadmodum cogas: morituram te denuntia.' Hoc quod ignovisti, victor, ad viros pertinet, illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. 'Quare secuta est virum?' adeo tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in (quae) filiam tuam solebas sanus hortari: 'aliqua spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit'? impendisset se puella viro, nisi servasset patri. [3] FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo volutatur. quid exhorruistis? paterna satisfactio est. Nostis domus nostrae legem: aut vincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio, qua filia exoratum sibi patrem non sentit? ALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli videbantur iudicare di posse. 'Si vis satisfacere mihi, morere.' quod ad me attinet, irascare malo. Si parricidium (esset) fuisse in diversis partibus, numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri. [4] BVTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset, utrum marito perisset an patri. Vbi (i)stud vidisti, ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. 'Meruerat' inquit 'mori'; etiamnunc accusas? certe iam tibi satisfactum est. O novum monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam intervenissem; non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor suas. [5] LABIENI. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris vivere, si tamen ullius voluisset. Optima civilis belli defensio oblivio est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
