# Controversiae 10.1.84-89

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.84 to 10.1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.84

MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Pervagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem; usque (in) infimae plebis supplicia descendit. nihil in civitate nostra immune a victoris ira praeter feminas fuit. hanc laudem miserae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor insanit. [6] MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat. non fatigatur: scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro, in quanto periculo sim: nescit placari iratus et voce etiam [si] filiae excanduit. TRIARI. An non exoraretur victor, cum pro alio (victo rogaret filia, pro alio) pater? 'Morere!' illi quoque, quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'occide', non 'morere' sed 'age lege'; crudelitatem imperi verbo mitiore subducunt. [7] Divisio. LATRO usus est in hac controversia illa calcata quaestione, an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam: impotens sum, crudelis sum, immitis; non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. dic: 'desipis, nihil intellegis'; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam, dicam: 'in senatu non stulte sententiam dixi'. quid tibi videor fecisse dementer? partes male (el)egi? multa debes dementiae signa colligere. damnare non potes patrem propter verba, immo propter verbum. [8] Si damnari dementiae aliquis pater etiam non demens ob aliquod improbandum factum potest, an hic possit. hoc in duo divisit: an, etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori vellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes et patri (et fratri) sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. animadvertit Manlius in filium et victorem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros; vide, an sub his exemplis patri fortius loqui liceat. [9] Deinde, an non eo animo dixerit, ut illam mori vellet: dixi, inquit, iratus, cum vellem castigare, non occidere.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
