# Controversiae 10.1.90-97

Seneca Maior, Controversiae, 10.1.90 to 10.1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/10.1.90

TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari, si durioribus verbis utor: non sum processurus ultra verba. minabor, deinde ignoscam. fecit et victor. [10] GALLIO et illam quaestionem fecit, an non (ob) hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit: perit, inquit, propter desiderium viri. alioqui unius verbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem virum patre relicto secuta fuerat, reversa consecuta est. [11] SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam, ex qua in hanc transitus fit, an, etiamsi propter hoc verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat; nec enim eventus imputari debet cuiusque rei sed consilium. si post hoc verbum puella vixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc verbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam videri patris. post hanc quaestionem faciebat illam, an ob hoc perierit. [12] Color a parte accusatoris simplex est. (LATRO) ait patrem durum fuisse, crudelem; bono publico hunc non fuisse [a] partium ducem. dixit, inquit, eo vultu, ea adfirmatione, ut videretur non iubere tantum sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS: hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine sanguine satisfactum est. Omnes (a parte patris eodem fere colore usi sunt; omnes) enim dixerunt patre nolente illam perisse. [13] GALLIO dixit: nondum mihi videbatur scire, quid meruisset. volui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogavit, sic quomodo periit: non vultu demisso, non summissioribus verbis, nondum tamquam victa. nihil agnovi filiae, nihil victae. primum, quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur? [14] ARGENTARIVS ait: nos ducem exoravimus, quorum liberi in diversis partibus fuerant; diximus: 'ignos(ce; licebit) nobis severis esse, si licuerit esse securis.' Quid peccavi, quod filiam ex hostium castris venientem non primo verbo recepi?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
