Latin
10.1.98 to 10.1.106
Seneca Maior, Controversiae 10.1.98-106
Not analysed yet
TVRRINVS CLODIVS ait: volui fratrem sorori dare beneficium: 'eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.' Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIVS dixit: volui illam mora torqueri: 'sine' inquam 'et iterum et tertio roget; ne mitissimus quidem victor statim ignovit.' [15] LABIENVS ait: non sum statim exoratus. et si vixisset, non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'at victor cito exoratus est.' noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: etiam morte patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me [ait] putavi loqui fortius. non dubitavi enim, quin frater illi dicturus esset: 'non est, quod timeas, exorabitur. si difficilior erit, ego illum rogabo'; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi ego quicquam ***sorori tuae maritus. [16] MONTANVS VOTIENVS dixit: Non est, quod putes illam cecidisse irae patris: cui vixerat perit, illi se cui addixit impendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixisset non propter patrem illam perisse: 'Quid ergo?' inquis, 'propter quem?' scis illam unum habuisse, pro quo mori posset. 4. REI PVBLICAE LAESAE SIT ACTIO. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. rei publicae laesae accusatur. [1] PORCI LATRONIS. Aestimate, quale sit scelus istius, in quo laesi patres, (ne) liberos suos aut agnoscant aut recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis, quod omnes praeter istum misericordes sumus. Mendicares, nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut novo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. [2] CASSI SEVERI. Hinc caeci innitentes baculis vagantur, hinc trunca bracchia circumferunt; huic convulsi pedum articuli sunt et (ex)torti tali, huic elisa crura, [in] illius inviolatis pedibus cruribusque femina contudit. aliter in quemque saeviens ossifragus iste alterius bracchia amputat, alterius enervat; alium distorquet, alium delumbat; alterius diminutas scapulas in deforme tuber extundit et risum [in] crudelitate captat. produc agedum familiam semivivam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captivos tuos. volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium: sua quoique calamitas tamquam ars adsignatur. huic recta membra sunt, et, si nemo naturae (occurrit,) proceritas (e)micabit; ita frangantur, ut humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque resolutis vertebris reptet. huic ***; extirpentur radicitus. huic non (in)speciosa facies est; potest formosus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia sua saevientis magis hominum animos pervellat. miseris satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.