# Controversiae 2.1.1-4

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.1-2.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.1

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem
[1] Cum repeterem, quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios FABIANVS philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando, quantae postea in disputando fuit. exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit, ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat, ut exprimeret. erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis acquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset. summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur; in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas. nihil acre, nihil solidum, nihil horridum: splendida oratio et magis lasciva quam laeta.
[2] Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam quidem cum voluit abiecit; obscuritatem non potuit evadere, haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia: quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta.
Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et quotiens inciderat aliqua materia, quae convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. iam videlicet compositus et pacatus animus cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. suasoriis aptior erat: [3] locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
