Latin
Book 2, lines 2.1.112-2.1.121
Seneca Maior, Controversiae 2.1.112-121
Not analysed yet
[20] CESTIVS (ex) altera parte hoc colore usus est, qua(re) priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse (nolui); volui statim illum securum esse de me. queritur, quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo volui.
LATRO hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: 'eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur, nam raptorum patres rogant.'
[21] SILO POMPEIVS diversum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illum tardius meum exorari patrem.
HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est: dixerunt, inquit, amici: 'eamus ad raptae patrem, hoc curemus; illud domi est.'
FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur.
TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo, ne mutetur, etiam(si) exoratus est. hunc sensum non imprudenter SILO POMPEIVS improbabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.
[22] Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi, nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat, et hac sententia usus est, cum hunc colorem argueret: dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit, ut videatur suum diu non rogasse. malo autem videri huius patrem tarde exorari quam tarde rogari.
HERMAGORAS solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breviter �et fortios� attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: PEPEISTAI FESIN O TES FTHAREISES PATES. OUTOS TACHEOS; MONONOU PRO TES FTHORAS.
[23] ARTEM(ON) dixit: LEGE, ES TI SU PROS TON PATERA TES EFTHARMENES SUMPEFONECHAS; LEGE, POS PEPEICHAS; SIOPAS �IORIO�
GLYCON dixit: BRADEOS ELEEIS ME CHEROS RUSIS OUCH ESTI. FTHINO CHRUEROTERAN THANATOU MERIMNAN. OU PERIMENO SOU TON ELEON. hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei ante miserebor.