# Controversiae 2.1.127-134

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.127-2.1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.127

[4] ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam putaveram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. O me miserum, quod solum nepotem recepi!
ALBVCI SILI. Vt vidit uxorem, vidit patrem, circumspiciebat et fratrem.
IVLI BASSI. Tibi debeo, mulier, quod habuit filius meus, in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem, rogatus sum. Non potest (ex) uno crimine dementia intellegi. nemo sine vitio est: in Catone moderatio (deerat), in Cicerone constantia, in Sulla clementia. Ad summam: tres fuimus, omnes peccavimus: ego quod abdicavi, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus; duos habere volo, et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger; non ibo? mihi crede, aliter tu audis de coherede. cogitate, quis roget, pro quo roget, quem roget; videbitis neminem exorari non posse, nisi qui accusare possit et patrem.
[5] Altera pars. PORCI LATRONIS. Quem honestius subiec(er)at meretrix quam peperit. pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater.
FVSCI ARELLI patris. Errat, si quis [sit] me putat pecunia moveri: primum, adsuevi coheredem habere; deinde, olim iam cum puero isto paterna divisi, quia multa illi pater donavit, plus quam suam partem.
ROMANI HISPONIS. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. Vere mimicae nuptiae, (in) quibus ante in cubiculum rivalis venit quam maritus.
ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc (modo) scilicet expectabo, donec e meretrice liberos tollas? Mulier, nescio an adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.
[6] ALBVCI SILI. Sine veniant illuc amici, sine propinqui; nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum puerum nulli agnoscendum, si mater adserat. Severissimus pater abdicavit etiam quem sciebat suum. [erat in domo puer, qui omnes vocabat patres] adoptavit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
