# Controversiae 2.1.13

Seneca Maior, Controversiae, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.13

[4] ARELLI FVSCI patris. Quisquis es avarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris? ecce turba iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, militabo, dummodo, ubicumque fuero, tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Vnde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter (di)vitias suas exempla referebas, et inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdicasti an immerito? si immerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam: quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est. [5] Perdis iterum potius filios quam recipis? Colit etiamnunc in Capitolio casam victor omnium gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est, qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor, nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque paupertatem quam patrem: utrique consuevi? Non possum agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum venderes, quaereres, numquid saevus emptor esset. Eam mehercule horam, qua tibi irato satis faciam, interim pluris omni patrimonio puto. Hoc solum quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene, de abdicatione? [6] Ego in domum vestram intrabo, tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra occupabo? tum me, si illic quid commisero, nec meus recipiat pater. Quid est, quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, convulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius, et cetera, quae morbi, non iudici sunt; abdicatio loquax est. [7] Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo, immo � me miserum! � etiam laudatorem habeo, et eum, cui non omnes placent (hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent'). Non tibi per multos fulta liberos domus est, neque turba lateri circumerrat, nec multus intra limen heres est, nec post me ali(us), quem retineas (quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris vidisses certantis). et tutior adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus; memento, post terga vinctis manibus ductus est. tu, Crasse, post evestigata illa fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus � qui nunc apud Parthos eges sepulchro quoque. [8] [dicta praeterea illia corruentium] (plura exempla) non refero; quotiens enim [inter divitias suas exemplo] istam posuisti domum meliores perdentem divitiis suis liberos! Hoc (animo) scio nostros fuisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumstetere lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando patrem vestrum rogare discite.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
