Latin
Book 2, lines 2.1.14-2.1.16
Seneca Maior, Controversiae 2.1.14-16
Not analysed yet
[9] BLANDI. Tres genuit, quattuor abdicat. 'Abdico' inquit: apparet, unde venias.
GALLI VIBI. Si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. 'Quare (recusas?)' respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego divitis filiis invidebam, modo illi mihi. Laudat me pater, cum abdicet; laudo ego patrem, cum abdicer. haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.
[10] FABIANI PAPIRI. Ecce instructi exercitus saepe civium cognatorumque conserturi proelio manus constiterunt, et colles equis utrimque complentur, et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur. (in) illa tum multitudine cadaverum vel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem adversus hominem in facinus coegit? nam neque feris inter se bella sunt, nec, si forent, eadem hominem deceant placidum proximumque divino genus. quae tanta vos pestis, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum sanguinem egere? [11] quod tantum malum huic generi fato vel forte (in)iunctum? an, ut convivia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enim vero (so)lacia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua (nocentes) potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an, ne quid ventri negetur libidinique, orbis servitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae divitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est, quod divitiae (non) corruperint? primum, si inde incipere velis, aedes ipsae, quas in tantum extruxere, ut, cum domus ad usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio ***tanta altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae, ut neque adversus ignem praesidium nec ex ruinis ullam in partem effugium sit. [12] ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caedunturque gentium silvae; aeris ferrique usus, iam auri quoque, in extruendis et decorandis domibus, nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant; qui seu tectis iniectus est (seu) fortuitus �quae et beuna� illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua, sed in communi periculo ad praedam (ruunt, rapturi velut praedones) hostesque aliena, et in suis domini a validiore caeduntur alio, ipsique cum maxime flagranti (domo) spolium ex alienis ruinis ferunt. in hos ergo exitus varius ille secatur lapis, ut tenui fronte parietem tegat �quam umetis seuere�? in hoc pavimentum tessellatum et infusum tectis aurum? o paupertas, quam ignotum bonum es! [13] quin etiam montes silvasque in domibus marcidis ex umbra fumoque viridibus aut maria amnesque imitantur. vix possim credere quemquam eorum vidisse silvas patentisque campos, quos rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana infusus est, placidus interfluit. non maria umquam ex colle vidisse lenta aut hiberna, cum ventis penitus agitata sunt. quis enim tam pravis oblectare animum ita possit, si vera cognoverit? videlicet (haec illis placent) ut infantibus quae tangi comprendique manibus aut sinu possunt; nam magna non capit exigua mens. ex hoc litoribus quoque moles invehuntur, congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare. adeo nullis gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno loco aut terram aut mare imita(ntia) aegris oblectamenta sunt. et mirabere, si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?