# Controversiae 2.1.143-146

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.143-2.1.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.143

CESTIVS bella figura egit: dementia, inquit, res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplar sani hominis, ad quod patris �met gat�: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus; tunc quid faciebat? oderat luxuriam, vitia castigabat. nunc tam severum senem putabitis sanum, si vobis in lupanari ostendero? sic declamavit, ut patri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsum comparando.
[10] LATRO patri pepercit, puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc fieri voluisse: illa verba aegro imperata.
FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri sed etiam honestam; obiecit patri, quod fratrem abdicasset, non schemate sed (de)recto: nihil, inquit, peccaverat: 'amat meretricem'; solet fieri, adulescens est; expecta, emendabitur; ducet uxorem. 'quare ergo tunc non egisti dementiae?' tuam [aiebat] expectabam paenitentiam, aiebam: 'iam recipiet.' (et) hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, cum vidisset in lupanari habitantem: abdicasti, inquit, ut emendares; vitia augeri vides. nullum illius vitium: aetatis est, amoris est. recipe, antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur. ad ultumum obiecit illi, quod aegrum non sustulisset: [11] potest, inquit, convalesecre, si viderit penates suos; (si) minus, certe moriatur salvo paterno (nomine), suo puro. 'Quare' inquit 'tu apud fratrem non fuisti?' et ego queror: ille, cum ad te mitteret, putavit se ad duos mittere. utinam tecum fuissem, pater! redisses illinc cum filio, sed tuo. de adoptione novissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem, cum quo natus sum, cum quo educatus sum � ut quem dares? istum! indignor hanc (fieri) fratri meo contumeliam, ut huius vocetur pater.
Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus vir fuit, qui primus foro Romano hunc novicium morbum, quo nunc laborat, intulit. de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi dives es; unum tantum es non quasi: vappa. [12] hanc controversiam cum declamaret Maximus, dixit [quasi] tricolum tale, qualia sunt quae basilicum �insectant� (dicebat autem a parte (patris)): omnes aliquid ad vos imbecilli, alter alterius (infirmitatis) onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatus (in) nullis. haec autem subinde refero, quod aeque vitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
