# Controversiae 2.1.151-152

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.151-2.1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.151

[2] CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit: trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nihil tutum erat. nullae feliciores tunc videbantur quam quae liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. quod ad hanc pertinet, ag(at) suae fortunae gratias, quad illo tempore nihil peperit. tyrannus suspicatus est nescioquid istum de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, sive magna consilia non bene vultus tegunt. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias, quemadmodum taceat. misit satellites: 'attrahite' inquit 'uxorem', et adiecit 'si quos filios habet'. [3] veniunt in domum crudelissimi carnifices, in quorum vultibus tormenta erant. iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur sed trahitur. hanc aliquis, si torta non sit, mirabitur non peperisse, cum cogitar(et) iste de tyrannicidio (audacter iam consilium indicamus: iam enim, puto, licet)? Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus vexatur atque distrahitur; hanc aliquis, etiam si non torqueatur, non parere miretur? Imposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audivi illo tempore: 'quidnam volui, quae peperi!'
[4] ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis adversus infelicem feminam apparatus, et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur. inst(at) ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. videt intentum tyranni vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. flagellis caeduntur artus, verberibus corpus abrumpitur, exprimiturque (sanguis) ipsis vitalibus: (tac)et. (plus tibi praestare non potuit, si de te liberos sustulisset.) Res publica, an sit tibi ista datura liberos, nescio; tyrannicidam dedit. Ita fit, mulier: non vis parere; delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae civitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: 'quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime vacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento virtutem non summovet?' sic vir et uxor noctes exercebant; miraris, si transit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum? Saeviebat etiamnunc tyrannus: torquebantur in conspectu maritorum uxores. paenitebat matres fecunditatis suae.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
