# Controversiae 2.1.153-156

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.153-2.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.153

[5] HISPONIS ROMANI. In quid desideras liberos? ut sint, quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salva heredem non habes? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, omnes partes convolsae sunt. scissum corpus flagellis, (igne) exustum, convulsum tormentis. ignoscetis, puto, mulierculae, si dixero: fessa est.
HISPANI CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat impelli. prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta variantur, accenduntur extincti ignes. tortor vocatur, sub quo mariti uxorem prodiderant. 'Pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium?' Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus (est): et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit.
[6] IVNI GALLIONIS. Instabat tyrannus: 'torque, illa pars etiam potest. subice ignes, in illa parte iam exaruit cruor. seca, verbera, eculeo lancina; faciam, ne viro placeat. [matrix]
PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saevientia. extincti sanguine refovebantur ignes; (in) hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. exquisita verbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid et nova adiecerat � quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. o nos felices, quod nullis (ex)hausta puerperis fuit! tacuit ac silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. convolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce sed proiecta. [7] Quid est, quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus, [et] ut saeculi mos est, (et) in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et aurum vestemque nihil in matrona tecturam concupivit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere. non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas. sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur; modo properat, modo vota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta, pariet. quid dicis? 'non potest fieri.' quare? quod torta est. imputat tibi, quod �publica� est, imputat tibi, quod torta est, imputat tibi, quod sterilis est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
