# Controversiae 2.1.168-169

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.168-2.1.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.168

[15] BVTEO, aridus quidem declamator sed prudens divisor controversiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat; aliud enim esse aiebat: 'quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est', aliud: 'quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine'. hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim (non) sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi deberet, deinde, an, etiamsi non in aliis, [an] (in hac, tamquam) inter has gradus essent. ipse sic hanc partem (vel) quaestionem dividebat: an, quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit. [16] (puta) accidere, quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: imputabitur hoc tempus feminis, quo viros non destituunt sed non habent? si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra (quinquennium parere potuerit, quis dubitet?) et cum hoc vehementer implevisset et probasset, non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transit, an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hic enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia (in) tyrannide non (con)ceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. non dico: (non peperit,) quia torta est � [et] hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reservo � sed [perit quia torta est] quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.
[17] PASSIENVS, vir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat in (Buteone); Latroni se adsentiri dicebat ideo, (quia istae) quaestiones [per] tractandae per se essent, si haec mulier (in)iusti repudii ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur, an legitime sed an ingrate dimissa sit, itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti, etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
