Latin
Book 2, lines 2.1.170-2.1.174
Seneca Maior, Controversiae 2.1.170-174
Not analysed yet
ALBVCIVS itaque decentissime fecit (solebat enim fere in aliquas figuras declamationem discribere) et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: (quis), inquit, putet eam ullum beneficium (ei dedisse), a quo tam (iniuste) quam inique dimissa (est)? hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquennii pertinentis libere tractavit, deinde transit in ingrati accusationem.
[18] CESTIVS pro viro (hunc) introduxit colorem: quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam. postea cogitavi, et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. utrumque (con)secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset (et) ut maritus imputare illi tyrannicidium posset.
LATRO dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse sed uxori non indicasse.
FABIANVS philosophus colorem (non) magis bono viro convenientem introduxit (quam) oratori callido. dixit enim et cogitasse (se de) tyrannicidio et uxori indicasse, et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit; nunc peccare, quod putet beneficium esse recte facere. hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse, quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium credidi. repudium est hoc quo ius liberorum cupiditatem (iuvat); quo semper uti tamquam civis debui sed postea magis tamquam tyrannicida.
[19] L. VINICIVS, �vinci fater�, Fabiani colorem valde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse: si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debe(bi)mus: melius de viro meruit, si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit. sed apparet [et] aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est, ut torqueret. (si) dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit id tyrannicidium indicare, quod illi commissum non erat. potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. at si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam: si olim de tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida et non privatis sed publicis malis ad ultionem impulsus. si, cum cogitarem, non celavi uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar, quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides. [20] Hic est L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio alii praestatura erat, prima intentio animi dabat. ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: 'L. Vinicius ingenium in numerato habet.'