Latin
Book 2, lines 2.1.182-2.1.190
Seneca Maior, Controversiae 2.1.182-190
Not analysed yet
BLANDI. Obicit luxuriam. poteram ei hoc dicere: adulescens frugaliter vixi, quamdiu patrem habui. Ante me desisti? ante me coeperas.
[3] Blandi. 'Senex luxuriaris'. respondeo tibi: adulescens enim navigavi. Ego, inquit, iam desii, tu nondum. non miror, si prior desisti: prior coeperas.
MENTONIS. Quid? gaudium occupasti? sero luxurior?
POMPEI SILONIS. Si modo emendatus est filius meus; solet enim etiam luxuria (dis)simulari. Suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si novercam haberes, iam abdicatus esses.
VIBI GALLI. Convivae certe tui dicunt: vivamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. Adliga me, dum te custodias.
P. ASPRENATIS. Quia nihil proficiebam obiurgando, volui illi vitam suam ostendere.
IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem. malam causam haberem, si te filium non haberem.
[4] Pars altera. IVNI GALLIONIS. [aliter] A laudibus patris incipiam. fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transit. duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum videt(ur: in) luxuriam usque eo se proiecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et validius in voluptatibus quam iuvenis exultans, nonne portentum est? luxuriosus adulescens peccat, at senex luxuriosus insanit. Aetas exaruit, vitia lasciviunt.
PAPIRI FABIANI. Navem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo. alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. non est luxuria tua qualem videri velis: non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut seditionem leniret, turbavit rem (publicam)? non coercet vitia qui provocat.