Latin
Book 2, lines 2.1.219-2.1.224
Seneca Maior, Controversiae 2.1.219-224
Not analysed yet
Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qua communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. adeone iam ad omnem patientiam saeculi mos abiit, ut adversus querimoniam viri uxor alieno teste defendatur? at hercules adversus externorum quond(am) opiniones speciosissimum patrocinium erat 'ego viro placeo'. [9] at ego, si hunc morem scribendi recipitis, in conspectu vestro ita scribam: uxor mea heres (ne) esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adit. a duobus vos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absolvitur an quo damnatur a viro?
Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et adversus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est veluti solum (ac) firmamentum in nullam incidisse fabulam. �novos fortasse non in omnium existimationem ocure et horrendum multa deinde ab variae daturis experimenta. �feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque ei curandum est esse ac videri pudicam ***
(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI SECVNDI)
Adoptandus post tres abdicatos
[1] Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat. contradicit.
Numquam futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Si immerito abdicavit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem: utroque adsuevi. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quamquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest. 'Abdico' inquit: apparet, unde venias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. 'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum, si talem patrem relinquo! Quid me videri velis, nescio; innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non, ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem, si abdicor, perditurus, si non abdicor. Quid interest, utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur, ne pater sit. Grave est carere unico, gravius eo, quem alius concupiscit. Non delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula; patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inveniri reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.