# Controversiae 2.1.22-24

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.22-2.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.22

[18] FVSCI ARELLI patris. Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla fictilibus fuerunt diis. facile est, ubi non noveris divitias, esse pauperem. Quod vos liberis vestris optatis, ego meo impero.
[19] Divisio. Non puto vos quaerere, quomodo haec controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit verum est, et quod sine iure quoque rationem habet recte fit. cum de iure diceret, dixit: 'Sub arbitrio' inquit 'patris es': si in hoc subicior patri, quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim � et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo; quom itaque ei respondeo, scilicet id ago, ne desinam filius esse. atqui id(em) ago, cum respondeo emancipanti; quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? si non licet recusare, [quare] cur potius abdicas me quam tradis? cum de officio diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.
[20] SILO POMPEIVS sic divisit: coepit a vetere et explosa quaestione, (an) in omnia patri parendum sit. etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit. deinde quaesit, an invitus filius dari in adoptionem possit. si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitri sui est. an, ut possit, non cum contra voluntatem patris sed cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. de(inde) officii partem tractavit et ita divisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! cum inutilem diceret, dixit patri (in)utilem esse, adoptanti inutilem esse, (sibi inutilem esse). cum patri inutilem diceret, tractavit, quam grave esset filio carere unico, (quanto) gravius eo, quem alius concupisceret; et cum diceret divitem [esse] quoque, qui tot haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. cum inutilem [rem] diviti diceret, sic tractavit: futurum, ut ad suos rediret, si non adoptasset. [21] hoc loco belle videbatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus est: dixit [si] posse se divitiis corrumpi, quibus corrumpi posset exercitus. cum in divitias inveheretur, dixit: aiunt multa vitia divites habere istos, et hoc gravissimum: suos non amant. nec est, quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda vitia: contactu ipso nocent transeunti. (Ti)meo, ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! dixit futurum, ut diviti displiceret propius inspectus: ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri. dixit futurum, ut abdicaretur: sic adoptatus placuerim? ego nec meo placeo. adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere insitivum heredem cupiente.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
